- SPORTA
- SPORTAan ex accusativo ςποράδα, an quia ex sparto? indeque Sportula, proprie ciborum vel pecuniarum olim fuit receptaculum. Unde Turnebus l. 6. Adversar. c. 1. Sportellas, vitiles ait esse, quibus bellaria ferebantur. Et notum, pecuniam Veteres in fiscum, i. e. corbem sporteum vel viminem condidisse; praesertim, quae maioris esset summae, quam ut in bulgam, zonamve recte et commode condi posset. Cicer. Verrin. 5. Ex fisco, in cistam pecuniam transferre. Ad quae Asconius Paedian. sic annotat: Sportae, sportulae, sportellae, nummum sunt receptacula, et sacci, sacculi, sacelli, et crumenae et vellereae et scorteae, et manticae et marsupia. Atque huiusmodi sportarum, inter veterum Monachorum opificia, frequens mentio, quibus conficiendis illi operam dabant, ut victum et alia necessaria hôc pactô sibi compararent, uti docet Sozom. l. 6. c. 29. Hieronym. Ep. 4. Cassianus de Institut. Coenob. l. 4. c. 29. Alii. Metonymice dein pro ipsa pecunia et cibo vox adhiberi coepit: inprimis pro munere, quod Romani clentibus suis dabant, velut obsonium. Accipiebant autem Sportulam ab avaris tantum Patronis; liberaliores vero divites salutatoribus suis rectam exhibebant cenam de qua vide supra. Quod cum Nero prohibuisset, rectaeque locô Sportulam dari, quae cum calathus primum esset, quô obsonia dabantur, postea centum quadrantes, seu 25. asses, iussisset, Domitianus antiquatô illô Neronis edictô, revocavit cenas; Sueton. Domitiano, c. 7. Hinc Martial. l. 3. Epigr. 7.Centum miselli iam valete quadrantes,Anteambulonis congiarium lassi;quos dividebat balneator elixus.quid cogitatis, ô fames amicorum?Regis superbi Sportulae recesserunt.Nihil Stropharum est, iam salarium dandum est.Ubi notat divitum σμικρολογίαν et avaram ambitionem, qui leviculâ pecuniâ miserorum clientulorum atque anteambulonum officia bene munerari existimabant: atque mutatum esse rerum statum ait; ac iam non Sportulam tenuem, sed salarium dandum esse, de quo vide supra. Ex issdem versibus colligas, clientibus singulis qui una lavabant, datos esse hos quadrantes, quos forte dividebat balneator, ur colligere est, ex Eiusd. l. 1. Epigr. 60 quô Poeta, qui Flaccum erat comitatus Baias, spe non parvae alicuius et quottidianae Sportulae, cum peractâ ibi lotione sportellam minutam accepisset, frustrationem illam ulcisci voluit. Interim cum miseri hi Sportualrum captatores, ex 100. istis quadrantibus, genium fraudantes, cellae pensionem et vestes aliaque detraherent, Domitiani edictô in deteriorem sibi conditionem visi sunt incidisse: quia redintegratô rectae cenae usu lautius quidem cenarent, sed nullam inde pecuniam acciperent. Quare idem Poeta, post edictum hoc promulgatum, ex Gargiliano quaerit, l. 3. Epigr. 30. v. 3.Unde tibi togula est, et fuscae pensio cellae?unde datur quadrans? ---- ----Et haec quidem de Sportula quottidiana, quae pro salutationis officio dari solebat. sed et Saturnalibus mittebantur Sportulae locô vestes, ut videre est apud Octav. Ferrarium de Re Vestiar. Etiam postridie nuptiarum, cum honestioribus daretur cena, vilioribus Sportula conferebatur. Meminit Appuleius Apolog. l. 2. ad nuptiales Sportulas convolarent: Item Symmachus l. 9. Ep. 96. Non eâdem tamen facilitate purgabis, quod filii nostri Minervii nuptias aliorum potius relatu quam literis tuis comperi? an veritus es, ne a te numisma cusum desiderarem? potui iacturam Sportulae facere. Ita hactenus tenuioribus solum Sportulae datae sunt, Iuvenalis vero queritur, a potentioribus eandem suô tempore coepisse exigi. Imo Paulum, Consulatum gerentem, iisdem avide inhiâsse, docet iterum Martial. l. 10. Epigr. 10. e quo cum pateat, quanti Sportulae istae captatoribus illis constiterint, integrum illud adiungere hic visum est.Cum tu laurigeris annum qui fascibus intras,Mane Salutator limina mille teras:Hîc ego quid faciam? quid nobis, Paulle, relinquis?Qui de plebe Numae, densaque turba sumus?Qui me respiciet, dominum, Regemque vocabe?Hoc tu, sed quanto blandius! ipse facis.Lecticam, sellamve sequar? nec ferre recusas:Per medium pugnas et prior ire lutum.Saepius assurgam recitanti carmina? tu stas,Et pariter geminas tendis in ora manus,Quid faciet pauper, cui non licet esse clienti?Divisit nostras purpura vetra togas.Similem Sportulae Romanorum, loco rectae, (quam Augustus assidue dabat, Suetonius c. 74.) a Nerone introductae, Meursius vult esse cenam, quam Graeci ἔρανον, aliter ἀπὸσπυρίδος δεῖπνον, item καταβόλιον, appellitârunt, Commentar. in Lycophronem; sed ἔρανος convivium erat, ad quod quisque convivarum symbolam suam adferebat, ut patet in Ioh. Tzetze ad Hesiodum l. 2. Καλοῦμεν καταβόλια, ὄταν κοινῶν ενδόντες δαπάνην συμποσιάζωσιν: quod de Sportula dici nequit. Vide Corn. Screvelium Notis in Martialem locô supra citatô. Memoria Sportularum hodieque exstat in vet. Inser.Florentiae, ex Africa illuc allata, cuius prima verba cum desint reliqua sic habent:.... PECUNIA PERFECIT ETDEDICAVIT ET OB DEDICATIONEMPUGILUM CERTAMINA EDIDIT ET DECURIONIBUSSPORTULAS ET POPULOGYMNASIUM EPULUM DEDITET HOC AMPLIUS PRO SUALIBERALITATE CAMERAM SUPERPOSUIT, etc.reliqua vide apud Iac. Sponium Itinerar. Graec. Part. 3. p. 52. Hinc itaque etiam apud inferioris aevi Scriptores, mansit nomen munusculis, donis, salariis et honoratits, uti docent, Iuretur ad Symmachum l. 9. Ep. 124. Sirmondus ad Sidonium l. 8. Ep. 5. et Alex. Wilthemius ad Diptychon Leod. ubi observat, Sportulas a sportis seu canistellis appellari, quod in iis honoraria vel munera olim offerrentur; quod praeterea ex Corippo colligitur. Item iis rebus, quae propter investituram a Vassallis offerebantur suis Dominis; Horum enim alios lanceam, alios calcaria aurea, alios chirothecas, alios certam pecuniae summam, Sportae (Gall. Esporle) locô, illis exhibere consuevisse, docet ex variis Scriptoribus Car. Du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.